- RATIONALE
- RATIONALEquod et Logium, in V. Test. quid fuerit, diximus supra, im voce Ephod. In Ecclesia Romana quoque inter vestes seu ornamenta Episcoporum occurrit, quod cum Pallio idem facit Car. du Fresne, qui addit, haberi in Missa ab Illyrico editâ hanc orationem ad Rationale, cum scil. illud Episcopus induit, sacra facturus: Da nobis Domine virtutem tuam firmiter retinere, et doctrinam veritatis plebi tuae digne aperire, in Glossario. Interim quibusdam tantum Episcopis, non vero omnibus, Rationale hoc a Pontificibus Romanis concedi consuevisse, refert Ivo Carnutensis, Serm. 3. et certis aliquando sedibus, aliquando certis personis. De Sede Eystettensi, vide Philippum Episoopum Eystettens. in Vita S. Willibaldi, c. 23. De Archiepiscopo Montis regalis in Sicilia, Margarinum, in Bullario Casin. Tom. II. p. 199. Chappeavillus ad caput 40. Aegidii Aureaevallis Mon. Chartam Innocentii II. quâ Adelberoni II. Episcopo usumRationalis certis diebus concessit, descripsit, in qua inter alia haec habentur: Et quoniam tamquam Aaron et locô Moysi es consitutus, eorum quoque dignitate participem constituimus, et usum Rationalis, postquam in Episcopum consecratus fueris, personae tuae concedimus: statuentes us eôdem sacrô ornamentô intra Ecclesiam dunxtaxat his diebus utaris, qui in praesentis scripti serie praescribuntur, id est, Coenâ Domini, Pascha, Ascensione, Pentecofle, in Festo B. Ioannis, in sollennitatibus Apostolorum Petri et Pauli, Assumptione B. Mariae, in Festo B. Lamberti, omniumque Sanctorum, Natali Domini, in Octavis eiusdem et Epiphania, in Purificatione B. Mariae, in Dedicationibus Eccl. intra tuam Parochiam, et ordinationibus Clericorum, et in anniversario die Dedicationis Leodiensis Ecclesiae, apud eundem in Gloss. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.